monumenta.ch > Plinius > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 126
{XLII} Hyacinthos Aethiopia mittit et chrysolithos aurreo fulgore tralucentes. praeferuntur his Indicae et, si variae non sint, Tibarenae. deterrimae autem Arabicae, quoniam turbidae sunt et variae, fulgoris interpellati nubilo macularum, etiam quae limpidae contigere, veluti scobe refertae. optimae sunt quae in collatione aurum albicare quadam argenti facie cogunt. hae funda includuntur perspicuae, ceteris subicitur aurichalcum, tametsi exiere iam de gemmarum usu. -